The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 8 › Exodus 8:32

Exodus 8:32

Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. + 8.32 Et ingravatum est, etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Pharaoh hardened his heart at this time also, neither would he let the people go.

In Context

31Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem.

Read all of Exodus 8

Cross References

Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.

Exodus 8:8Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.

Exodus 9:7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.

Acts 28:26dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.

James 1:13Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. + 1.13 Nemo, cum tentatur. BED. Hactenus de tentationibus exterioribus, nunc, etc., usque ad et hominem quasi ex necessitate peccare. Quoniam a Deo tentatur. Exteriorem tentationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero, qua sæpe concipitur furtum, adulterium, homicidium, non immittit Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 8:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 8:31Exodus 8