The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 9 › Exodus 9:7

Exodus 9:7

Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Pharaoh sent, and, behold, there was not one of the cattle of the Israelites dead. And the heart of Pharaoh was hardened, and he did not let the people go.

In Context

6Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

8Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. + 9.8 Tollite plenas, etc. AUG., quæst. 31. Alia littera: Sumite plenas manus vobis favillæ de fornace, et asperget Moyses, etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in cœlum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in cœlum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quæ ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum præceptum: Non occides; sexta plaga, pustulæ in corpore, vesicæ bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillæ fornacis. Ardent enim homicidæ ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.

Read all of Exodus 9

Cross References

Exodus 7:13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.

Exodus 8:32Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. + 8.32 Et ingravatum est, etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.

Job 9:4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

Isaiah 48:4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. + 48.4 Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3..

Romans 9:18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 9:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 9:6Exodus 9Exodus 9:8 →