Exodus 9:18
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. + 9.18 En pluam cras, etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
Cross References
Exodus 9:22Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. + 9.22 Extende manum, etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.
Exodus 10:14Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
1 Kings 19:2Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
2 Kings 7:1Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.
Job 38:23quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?