bible.software › Exodus › Exodus 9 › Exodus 9:22
Exodus 9:22
Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. + 9.22 Extende manum, etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD said unto Moses, Stretch forth thine hand toward heaven, that there may be hail in all the land of Egypt, upon man, and upon beast, and upon every herb of the field, throughout the land of Egypt.
In Context
21qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
23Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. + 9.23 Extenditque Moyses virgam, etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti. IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem, etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic. In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua, etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic, etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo, etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl, etc. Et adjungit: Benedicite autem et me. Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.
Read all of Exodus 9
Cross References
Exodus 7:19Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exodus 8:16Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa terra Ægypti. + 8.16 Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes, etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.
Revelation 16:21Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. + 16.21 Talentum. Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt. Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 9:22