The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 9 › Exodus 9:23

Exodus 9:23

Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. + 9.23 Extenditque Moyses virgam, etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti. IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem, etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic. In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua, etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic, etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo, etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl, etc. Et adjungit: Benedicite autem et me. Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses stretched forth his rod toward heaven: and the LORD sent thunder and hail, and the fire ran along upon the ground; and the LORD rained hail upon the land of Egypt.

In Context

22Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. + 9.22 Extende manum, etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.

24Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.

Read all of Exodus 9

Cross References

Exodus 20:18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, + 20.18 Cunctus autem populus videbat voces, etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.

1 Samuel 12:17Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. + 12.17 Messis tritici. RAB. Collectio scilicet gentilis populi ad fidem. Voces. Id est, tonitrua et pluvias. Non est consuetudo Judææ in tempore æstatis pluere.

Job 38:22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

Psalms 29:3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. + 29.3 Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 9:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 9:22Exodus 9Exodus 9:24 →