Exodus 9:6
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Cross References
Exodus 9:25Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.