The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 9 › Exodus 9:8

Exodus 9:8

Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. + 9.8 Tollite plenas, etc. AUG., quæst. 31. Alia littera: Sumite plenas manus vobis favillæ de fornace, et asperget Moyses, etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in cœlum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in cœlum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quæ ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum præceptum: Non occides; sexta plaga, pustulæ in corpore, vesicæ bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillæ fornacis. Ardent enim homicidæ ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses and unto Aaron, Take to you handfuls of ashes of the furnace, and let Moses sprinkle it toward the heaven in the sight of Pharaoh.

In Context

7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.

9Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. + 9.9 ORIG., ibid. Vulnera et vesicæ cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.

Read all of Exodus 9

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 9:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 9:7Exodus 9Exodus 9:9 →