Ezekiel 21:28
Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Jeremiah 49:1Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? + 49.1 Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.
Ezekiel 17:15Qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit hæc? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
Ezekiel 21:20Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
Hosea 9:9Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
Zephaniah 2:8Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.