Jeremiæ 49:1
Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? + 49.1 Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 2:19et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
Judges 10:7Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
1 Samuel 11:1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. + 11.1 RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.
2 Kings 24:2Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
2 Chronicles 20:23Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
Nehemiah 4:7Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.