Ezekiel 21:4
Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Cross References
Ezekiel 6:11Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
Ezekiel 20:47Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
Ezekiel 21:10ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.