Hiezechielis Prophetæ 26:15
Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 26
Cross References
Jeremiah 49:21A voce ruinæ eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. + 49.21 A voce ruinæ, etc. Veniente vastatore, strepitus ruinæ eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis.
Ezekiel 27:28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
Ezekiel 31:16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
Hebrews 12:26Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. + 12.26 Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum, quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.