Hiezechielis Prophetæ 31:13
In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 31
Cross References
Ezekiel 29:5Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.
Revelation 19:17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: + 19.17 Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.