Hiezechielis Prophetæ 31:18
Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 31
Cross References
1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
2 Chronicles 28:22Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
Jeremiah 9:25Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, + 9.25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.
Ezekiel 31:2Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus: [Cui similis factus es in magnitudine tua?
Ezekiel 31:16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
Ezekiel 32:19Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis.