The Bible Software
bible.software › Esdræ › Esdræ 10 › Esdræ 10:1

Esdræ 10:1

Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. + 10.1 Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl. Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when Ezra had prayed, and when he had confessed, weeping and casting himself down before the house of God, there assembled unto him out of Israel a very great congregation of men and women and children: for the people wept very sore.

In Context

2Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,

Read all of Esdræ 10

Cross References

Leviticus 26:40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.

Joshua 7:6Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,

Judges 2:4Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.

1 Kings 9:3Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.

2 Chronicles 20:13Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.

Nehemiah 10:28Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Esdræ 10Esdræ 10:2 →