The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 10 › Nehemiæ 10:28

Nehemiæ 10:28

Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the rest of the people, the priests, the Levites, the porters, the singers, the Nethinims, and all they that had separated themselves from the people of the lands unto the law of God, their wives, their sons, and their daughters, every one having knowledge, and having understanding;

In Context

27Melluch, Haran, Baana.

29omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus:

Read all of Nehemiæ 10

Cross References

Leviticus 20:24Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. + 20.24 Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur.

Ezra 2:70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis. + 2.70 Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl. BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..

Ezra 10:11Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.

Nehemiah 8:2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.

Nehemiah 13:3Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. + 13.3 Factum est autem, etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscientia repellamus.

Ecclesiastes 5:2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. + 5.2 Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 10:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 10:27Nehemiæ 10Nehemiæ 10:29 →