The Bible Software
bible.software › Esdræ › Esdræ 2 › Esdræ 2:57

Esdræ 2:57

filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The children of Shephatiah, the children of Hattil, the children of Pochereth of Zebaim, the children of Ami.

In Context

56filii Jala, filii Dercon, filii Geddel,

58omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. + 2.58 Nathinæi filii, etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.

Read all of Esdræ 2

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 2:57

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 2:56Esdræ 2Esdræ 2:58 →