The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 2 › Esdræ 2:58

Esdræ 2:58

omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. + 2.58 Nathinæi filii, etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All the Nethinims, and the children of Solomon’s servants, were three hundred ninety and two.

In Context

57filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami:

59Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent.

Read all of Esdræ 2

Cross References

Joshua 9:21sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus,

Joshua 9:27Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.

1 Kings 9:21horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.

Ezra 7:7Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. + 7.7 Et ascenderunt. ID., ibid. Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad cœlestem patriam pervenientibus do.

Nehemiah 7:60Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 2:58

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 2:57Esdræ 2Esdræ 2:59 →