bible.software › Ezra › Ezra 2 › Ezra 2:60
Ezra 2:60
Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The children of Delaiah, the children of Tobiah, the children of Nekoda, six hundred fifty and two.
In Context
59Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent.
61Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum: + 2.61 Et de filiis sacerdotum. BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Isræl vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quærunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiæ suæ, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi pœnitendo ad salutem animæ redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent æternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. Omnis multitudo quasi vir unus, etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitæ vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitæ sufficiunt, sed eorum qui in Christo præcesserunt industria cœrcentur et diriguntur. Et in ipsis. BED., ibid. Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suæ vocis adjuvant ædificantes templum.
Read all of Ezra 2
Cross References
Nehemiah 7:62filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
This Verse In Other Editions
Study Ezra 2:60