Esdræ 2:61
Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum: + 2.61 Et de filiis sacerdotum. BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Isræl vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quærunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiæ suæ, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi pœnitendo ad salutem animæ redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent æternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. Omnis multitudo quasi vir unus, etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitæ vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitæ sufficiunt, sed eorum qui in Christo præcesserunt industria cœrcentur et diriguntur. Et in ipsis. BED., ibid. Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suæ vocis adjuvant ædificantes templum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
60Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
62hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
Cross References
2 Samuel 19:31Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
1 Chronicles 24:10septima Accos, octava Abia,
Nehemiah 7:63Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.