Esdræ 2:66
Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, + 2.66 Muli eorum. ID., ibid. Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternæ necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum cæteris electis de confusione diabolicæ captivitatis erepti, ad supernæ civitatis mœnia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: Imperfectum meum viderunt oculi tui Psal. 138.. Et alibi: Homines et jumenta salvabis Domino Ibid. 35..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Their horses were seven hundred thirty and six; their mules, two hundred forty and five;
In Context
67cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
Cross References
1 Kings 10:25Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.