bible.software › Ezra › Ezra 2 › Ezra 2:69
Ezra 2:69
Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. + 2.69 Secundum vires. Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They gave after their ability unto the treasure of the work threescore and one thousand drams of gold, and five thousand pound of silver, and one hundred priests garments.
In Context
68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. + 2.68 Sponte obtulerunt in domum Dei ad, etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.
70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis. + 2.70 Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl. BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..
Read all of Ezra 2
Cross References
1 Chronicles 22:14Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
1 Chronicles 29:7Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.
Nehemiah 7:71Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
This Verse In Other Editions
Study Ezra 2:69