The Bible Software
bible.softwareEzraEzra 2 › Ezra 2:68

Ezra 2:68

Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. + 2.68 Sponte obtulerunt in domum Dei ad, etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And some of the chief of the fathers, when they came to the house of the LORD which is at Jerusalem, offered freely for the house of God to set it up in his place:

In Context

67cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.

69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. + 2.69 Secundum vires. Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.

Read all of Ezra 2

Cross References

Exodus 35:5Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, + 35.5 Separate. ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis. ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs. ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.

Exodus 35:29Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

Numbers 7:3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. + 7.3 Sex plaustra. RAB. Plaustra quæ filii Isræl Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quæ devoti populi prædicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiæ affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicæ doctrinæ omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et prædicando conservant dupli honore honorandi sunt. Unum bovem, etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.

1 Chronicles 22:1Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.

2 Chronicles 3:1Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. + 3.1 In area Ornan. RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.

Ezra 9:9quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ezra 2:68

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ezra 2:67Ezra 2Ezra 2:69 →