The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 5 › Esdræ 5:4

Esdræ 5:4

Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius. + 5.4 Ad quod respondimus. ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit præsens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Isræl in Jerusalem reduceret, aut se ædificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus, etc. I Thes. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said we unto them after this manner, What are the names of the men that make this building?

In Context

3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.

5Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.

Read all of Esdræ 5

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 5:3Esdræ 5Esdræ 5:5 →