Esdræ 5:3
In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 1:3Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. + 1.3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.
Ezra 4:12Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
Ezra 5:9Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?
Ezra 6:13Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.
Nehemiah 2:7Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam:
Acts 4:7Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?