Esdræ 5:6
Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachæi, qui erant trans flumen, ad Darium regem. + 5.6 Exemplar epistolæ. ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis.
Cross References
Ezra 4:11(hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.
Ezra 5:3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.