Esdræ 6:19
Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. + 6.19 Fecerunt autem filii. Ideo specialiter ædificata et dedicata domo Domini celebratio paschæ memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum præteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitæ meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Isræl in eo per immolationem agni de Ægyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad cœlestia quærenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti cœleste regnum intramus. BEDA, ibid. Quare de pascha post ædificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the children of the captivity kept the passover upon the fourteenth day of the first month.
In Context
Cross References
Joshua 5:10Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho: