The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 6 › Esdræ 6:20

Esdræ 6:20

Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the priests and the Levites were purified together, all of them were pure, and killed the passover for all the children of the captivity, and for their brethren the priests, and for themselves.

In Context

19Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. + 6.19 Fecerunt autem filii. Ideo specialiter ædificata et dedicata domo Domini celebratio paschæ memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum præteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitæ meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Isræl in eo per immolationem agni de Ægyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad cœlestia quærenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti cœleste regnum intramus. BEDA, ibid. Quare de pascha post ædificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.

21Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël.

Read all of Esdræ 6

Cross References

Exodus 12:21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. + 12.21 Seniores. Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.

2 Chronicles 30:15Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini:

2 Chronicles 35:14sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.

Hebrews 7:27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. + 7.27 Qui non habet, etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad æternitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 6:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 6:19Esdræ 6Esdræ 6:21 →