Esdræ 6:22
Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël. + 6.22 Et fecerunt solemnitatem. ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus. Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia. Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
2 Chronicles 23:18Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
2 Chronicles 30:21Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant.
2 Chronicles 35:17Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
Ezra 6:6Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, + 6.6 Nunc ergo. Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem ædificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiæ sanctæ motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianæ pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: Sed a me præceptum est quod, etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?
Proverbs 16:7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.