Ezra 8:21
Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ. + 8.21 Et prædicavi ibi jejunium. BEDA, homil. 8. Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quæ postulat, dubitet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 16:31Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Numbers 14:3Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum?
Judges 20:26Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
2 Chronicles 20:3Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prædicavit jejunium universo Juda.
Ezra 8:15Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi. + 8.15 Congregavi autem. BEDA., ibid. Nomen hoc loci non alibi me legisse memini, etc., usque ad copiam sibi ministrorum domus Dei providit per quos Jerosolymam veniens quæ in templi usus necessaria sunt perficeret.
Nehemiah 9:1In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos. + 9.1 In die autem, etc. BEDA, ubi supra, cap. 28. Notanda correcti populi devotio, etc., usque ad cum a cæteris laboribus cessatur divinis lectionibus aures liberius commodantur. Et dixit Esdras. Usque ad finem orationis vel confessionis ejus, quod supra dictum est, quia confitebantur peccata sua, et peccata patrum suorum, plenius Esdra deprecante qualiter factum sit, ostenditur.