Ezra 8:22
Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere.
Cross References
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
Ezra 7:9Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se. + 7.9 Quia in primo. ID., ibid. Prima die mensis cœpit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidæ actionis, quos in via pergimus, quintum mensem perpetuæ remunerationis in luce patriæ cœlestis agimus. ID., ibid. Primo mense cœpit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus. Juxta manum Dei. Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere cœpta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad mœnia supernæ civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.
Nehemiah 2:9Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Psalms 34:15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. + 34.15 Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur. 1