The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 8 › Esdræ 8:29

Esdræ 8:29

vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. + 8.29 Vigilate et custodite. Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctæ virtutis ædificia perducantur. Donec appendatis. Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cœlestis, id est, sedibus æternæ pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Isræl, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: Constitues eos principes super omnem terram Psal. 44.; et alibi: Nobilis in portis vir ejus. Promovimus. BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitæ perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Watch ye, and keep them, until ye weigh them before the chief of the priests and the Levites, and chief of the fathers of Israel, at Jerusalem, in the chambers of the house of the LORD.

In Context

28Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum: + 8.28 Vos sancti Domini estis. Oportet doctores Ecclesiæ nunquam oblivisci sanctimoniæ, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide præcesserunt exempla et monita magis confirmentur, et supernæ civitatis introitu digni efficiantur.

30Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.

Read all of Esdræ 8

Cross References

Ezra 8:33Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ,

Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 8:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 8:28Esdræ 8Esdræ 8:30 →