bible.software › Esdræ › Esdræ 8 › Esdræ 8:30
Esdræ 8:30
Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So took the priests and the Levites the weight of the silver, and the gold, and the vessels, to bring them to Jerusalem unto the house of our God.
In Context
29vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. + 8.29 Vigilate et custodite. Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctæ virtutis ædificia perducantur. Donec appendatis. Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cœlestis, id est, sedibus æternæ pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Isræl, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: Constitues eos principes super omnem terram Psal. 44.; et alibi: Nobilis in portis vir ejus. Promovimus. BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitæ perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.
31Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
Read all of Esdræ 8
Cross References
1 Chronicles 29:2Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
This Verse In Other Editions
Study Esdræ 8:30