Esdræ 9:3
Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens. + 9.3 Scidi pallium. ID., ibid. Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit mœrens, ut per lamenta pœnitentiæ veniam promerendam esse doceret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 21:5Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. + 21.5 Non radent caput. ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. Non radent caput, etc. ISICH. Nimis ægre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. Non polluent nomen, etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.
2 Kings 18:37Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
Nehemiah 13:25Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:
Job 2:12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. + 2.12 Cumque elevassent procul oculos. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.
Psalms 143:4Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. + 143.4 Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra. ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra. 1
Jeremiah 7:29Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui; + 7.29 Tonde capillum. Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere cæsariem, nunc e contra comam dimittere luctus indicium est.