Leviticus 21:5
Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. + 21.5 Non radent caput. ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. Non radent caput, etc. ISICH. Nimis ægre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. Non polluent nomen, etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4sed nec in principe populi sui contaminabitur.
Cross References
Leviticus 10:6Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: + 10.6 Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra, etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium. ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.
Deuteronomy 14:1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.
Isaiah 22:12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..
Jeremiah 48:37Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: + 48.37 Omne enim caput calvitium. RAB. Apud antiquos barbæ capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur Isa. 15..
Amos 8:10et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.