bible.software › Galatians › Galatians 6 › Galatians 6:13
Galatians 6:13
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For neither they themselves who are circumcised keep the law; but desire to have you circumcised, that they may glory in your flesh.
In Context
12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. + 6.12 Hi cogunt. Isti erant pseudo, qui sic Christum prædicabant ut et legem servandam docerent. Crucem prædicabant, ut a fidelibus quæstum haberent; legem, ut Judæis placerent. Ut crucis Christi persecutionem, etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Cæsar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judæi, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis cæremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judæus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judæum præputio præferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judæorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judæi persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.
14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. + 6.14 Mihi mundus crucifixus est. Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..
Read all of Galatians 6
Cross References
Matthew 23:3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Matthew 23:23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. + 23.23 Væ vobis. Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. Qui decimatis. Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Hæc oportuit. Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit.
Romans 2:17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, + 2.17 Si autem tu, etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.
1 Corinthians 3:21Nemo itaque glorietur in hominibus. + 3.21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.
2 Corinthians 11:18Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
2 Peter 2:19libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
This Verse In Other Editions
Study Galatians 6:13