The Bible Software
bible.software1 Corinthians1 Corinthians 3 › 1 Corinthians 3:21

1 Corinthians 3:21

Nemo itaque glorietur in hominibus. + 3.21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore let no man glory in men. For all things are yours;

In Context

20Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.

22Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: + 3.22 Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.

Read all of 1 Corinthians 3

Cross References

Romans 4:13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. + 4.13 Non enim per legem promissio. Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.

Romans 8:32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? + 8.32 Tradidit. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.

1 Corinthians 3:4Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?

2 Corinthians 4:5Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: + 4.5 Non enim. Quasi dicat: Bene dico gloriæ Christi, vel: Commendavimus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cætera talia facimus; et hoc propter Christum.

Revelation 21:7Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. + 21.7 Possidebit hæc. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Corinthians 3:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Corinthians 3:201 Corinthians 31 Corinthians 3:22 →