The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:16

Genesis 1:16

Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. + 1.16 Fecit Deus duo luminaria. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus, etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus, etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God made two great lights; the greater light to rule the day, and the lesser light to rule the night: he made the stars also.

In Context

15ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. + 1.15 Ut luceant, etc. BEDA, ibid. Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus ær obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque cæteris, per diem fulgeat terris.

17Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, + 1.17 Ut lucerent, etc. Hæc de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, ut præessent diei, ad solem specialiter, quod subjunctum est, et nocti, ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, dividerent lucem ac tenebras, omnibus æque conveniat; quæ quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quæratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Die quarta micuerunt luminaria in firmamento cœli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernæ veritatis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. 24, tom. 3, col. 194 Quarto die, quo in illo firmamento disciplinæ mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quæ sit incommutabilis veritas, quæ sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellæ omnes, id est intelligentiæ spirituales, in hujus vitæ obscuritate tanquam in nocte fulgeant.

Read all of Genesis 1

Cross References

Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.

Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, + 31.26 Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:

Psalms 8:3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. + 8.3 Ex ore infantium. Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. Inimici, sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. Defensores videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Lactentium, CASS. non ætate, sed ut Petrus, quasi modo geniti I Petr. 2., qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1.. Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Inimicos tuos. Paganos. Inimicum. Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, vel inimicus voto. 1

Psalms 136:9Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.] + 136.9 Beatus qui tenebit. AUG. Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et sæculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendæ sunt.

Psalms 148:5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. + 148.5 Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:15Genesis 1Genesis 1:17 →