The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 1 › Genesis 1:15

Genesis 1:15

ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. + 1.15 Ut luceant, etc. BEDA, ibid. Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus ær obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque cæteris, per diem fulgeat terris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And let them be for lights in the firmament of the heaven to give light upon the earth: and it was so.

In Context

14Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: + 1.14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.

16Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. + 1.16 Fecit Deus duo luminaria. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus, etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus, etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.

Read all of Genesis 1

Cross References

Genesis 1:7Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. + 1.7 Et fecit Deus firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quæritur quare cum dixisset: Fiat firmamentum et factum est ita, postea addit: Et fecit Deus firmamentum, etc., usque ad dicens: Dixitque Deus fiat, etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super ærem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercœlestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: Fiat lux, et hoc in verbo, et facta est lux, in opere, statimque adhæsit increatæ luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quædam mora est, et verborum multiplicatio, fiat, et fecit Deus, et factum est ita : ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebræos non dicuntur bona, cum bona sint sicut cætera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiæ ponitur et multorum reprehensibilium; unde quæ bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquæ non fit perfecta, quæ in proximo fit, ubi dicit: Congregentur aquæ, ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quæri solet cujus figuræ sit cœlum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam si stet an moveatur cœlum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Cœlum sicut liber plicabitur. Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Divisitque aquas quæ erant, etc. AMBR., l. II Hexæm., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum hæc audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 1:14Genesis 1Genesis 1:16 →