bible.software › Genesis › Genesis 1 › Genesis 1:25
Genesis 1:25
Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, + 1.25 Et fecit Deus bestias terræ, etc. BEDA in Hexæm. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: Imitatores mei estote, etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quæ intelligant cœlestia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And God made the beast of the earth after his kind, and cattle after their kind, and every thing that creepeth upon the earth after his kind: and God saw that it was good.
In Context
24Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. + 1.24 Dixit quoque Deus: Producat terra, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra, etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo. AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.
26et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. + 1.26 Faciamus hominem. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem. BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit, etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram, continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.
Read all of Genesis 1
Cross References
Genesis 2:19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. + 2.19 Adduxit ea, etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animæ intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiæ, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebræam, quia nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.
Job 12:8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. + 12.8 Pisces. Ibid. Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi.
Job 41:12Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 1:25