Genesis 2:19
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. + 2.19 Adduxit ea, etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animæ intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiæ, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebræam, quia nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:20Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. + 1.20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.
Genesis 1:25Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, + 1.25 Et fecit Deus bestias terræ, etc. BEDA in Hexæm. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: Imitatores mei estote, etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quæ intelligant cœlestia.
Genesis 2:22Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. + 2.22 Et ædificavitQuamobrem relinquet, etc. ISID., in Gen., t. 5 Quod per historiam completum est in Adam, etc., usque ad Serpens enim hæreticorum venena præsignat.
Genesis 9:2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. + 9.2 Et terror vester, etc. GREG. libr. II Moral. c. 11 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quærunt utilitatem.