The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 10 › Genesis 10:21

Genesis 10:21

De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. + 10.21 De Sem. De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber. Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto Shem also, the father of all the children of Eber, the brother of Japheth the elder, even to him were children born.

In Context

20Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

22Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. + 10.22 Assur. Qui ædificavit Ninivem.

Read all of Genesis 10

Cross References

Genesis 11:10Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. + 11.10 Sem centum erat annorum. BEDA, Hexæm., lib. 3, t. 2, col. 131 Magna quæstio nobis nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Nœ natus asseratur, et sexcentesimo anno ejusdem Nœ diluvium venisse legatur, etc., usque ad quia tulit eum Deus.

1 Chronicles 1:17Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. + 1.17 Filii Sem, etc. Hi ab Euphrate partes Asiæ usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Ælam a quo principes Persidis. Hus et Hul. Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Cælesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 10:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 10:20Genesis 10Genesis 10:22 →