Genesis 11:10
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. + 11.10 Sem centum erat annorum. BEDA, Hexæm., lib. 3, t. 2, col. 131 Magna quæstio nobis nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Nœ natus asseratur, et sexcentesimo anno ejusdem Nœ diluvium venisse legatur, etc., usque ad quia tulit eum Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Cross References
Genesis 10:21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. + 10.21 De Sem. De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber. Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur.
1 Chronicles 1:17Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. + 1.17 Filii Sem, etc. Hi ab Euphrate partes Asiæ usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Ælam a quo principes Persidis. Hus et Hul. Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Cælesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide.