Genesis 11:2
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. + 11.2 Cumque proficiscerentur. CHRYSOST., in Gen. Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturæ suæ mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam viderunt, inquit, campum in terra Sennaar, migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. + 10.10 Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.
Genesis 13:11Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Zechariah 5:11Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.