bible.software › Genesis › Genesis 13 › Genesis 13:7
Genesis 13:7
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there was a strife between the herdmen of Abram’s cattle and the herdmen of Lot’s cattle: and the Canaanite and the Perizzite dwelled then in the land.
In Context
6Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. + 13.6 Erat quippe substantia eorum multa, etc. Ne quæso sit, etc. Nos quoque nihil concordiæ et charitati præponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abræ controversiam significat inter pastores catholicos et subversores hæreticos. Unde et Lot hæresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, hæreticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abræ catholicos doctores significant, qui hæreticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita: et hoc inter gentes Chananæi et Pheresæi, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et hæreticos, quorum sit regnum cœlorum, solet esse contentio. Fratres enim sumus. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judæi. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.
8Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
Read all of Genesis 13
Cross References
Genesis 10:19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Genesis 26:20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. + 26.20 Adversus pastores, etc. HIERON. Aquila et Symmachus, adversum et contrarium, transtulerunt, sed in Hebræo habetur Satana; unde patet Satanam contrarium interpretari.
Exodus 2:17Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Mark 3:25Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
Galatians 5:20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
This Verse In Other Editions
Study Genesis 13:7