The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 13 › Genesis 13:6

Genesis 13:6

Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. + 13.6 Erat quippe substantia eorum multa, etc. Ne quæso sit, etc. Nos quoque nihil concordiæ et charitati præponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abræ controversiam significat inter pastores catholicos et subversores hæreticos. Unde et Lot hæresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, hæreticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abræ catholicos doctores significant, qui hæreticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita: et hoc inter gentes Chananæi et Pheresæi, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et hæreticos, quorum sit regnum cœlorum, solet esse contentio. Fratres enim sumus. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judæi. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the land was not able to bear them, that they might dwell together: for their substance was great, so that they could not dwell together.

In Context

5Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

7Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

Read all of Genesis 13

Cross References

Genesis 36:7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.

Luke 12:17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? + 12.17 Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 13:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 13:5Genesis 13Genesis 13:7 →