Genesis 14:23
quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
Cross References
1 Kings 13:8Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
2 Kings 5:20Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. + 5.20 Giezi. ID. Præruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.
2 Corinthians 11:9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.