Genesis 14:24
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas. + 14.24 Qui venerunt, etc. Utitur enim aliquando fides testimoniis infidelium; unde Apostolus ad Titum 1: Malæ bestiæ, pigri ventres, sed ad utilitatem fidelium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 3:27[Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. + 3.27 Noli prohibere benefacere eum qui. Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et æternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quæ observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse præmonet. Noli ergo, inquit, prohibere. Ne audias a Domino cum Pharisæis: Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis Luc. 11..
Romans 13:7Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. + 13.7 Tributum. Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur.
1 Timothy 5:18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.