bible.software › Genesis › Genesis 14 › Genesis 14:3
Genesis 14:3
Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
All these were joined together in the vale of Siddim, which is the salt sea.
In Context
2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. + 14.2 Balæ. HIERON. Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebræi hanc alibi Salissam dici, et vitulam consternantem, quod tertio terræ motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversæ, illa parvula nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quæ Syra lingua Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Græcis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur. Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariæ potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant. Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura, et est rex Sodomorum, id est cæcitatis, vel pecudis silentis, cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum cæcitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est in angustia constitutum, regem Gomorrhæ, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis sæculi angustiantur ac nefas rapinæ agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamæ, id est terrenæ, cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur I Cor. 15. Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et est rex Seboim, id est cinguli mæroris, cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5: Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia. Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur præcipitatio vel absorbitio: ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.
4Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. + 14.4 Duodecim, etc. Duodenarius superfluus est numerus. In qua superfluitate serviunt quinque sensus nostri vanæ superstitioni, quam significat Chodorlahomor, et quatuor vitiis sibi adjacentibus; et recedere volentes gravem persecutionem patiuntur, et sæpe superantur.
Read all of Genesis 14
Cross References
Numbers 34:12et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
Joshua 3:16steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. + 3.16 Steterunt aquæ descendentes, etc. ADAM., hom. 4. Non absque mysterii ratione arbitror scriptum, etc., usque ad et unus Spiritus quo omnes purificantur in baptismo, et unus Deus Pater omnium.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 14:3