The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:17

Genesis 18:17

Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: + 18.17 Num celare potero Abrahæ quæ gessurus sum. Bene Dominus Abrahæ secreta sua committit, quem voluntatis suæ et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi II Cor. 2. Promittit quoque Abrahæ non solum præmia, sed obedientiæ filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, in gentem magnam futurus, et quod in eo benedicentur omnes gentes terræ. Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judæorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said, Shall I hide from Abraham that thing which I do;

In Context

16Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

18cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ?

Read all of Genesis 18

Cross References

Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

2 Chronicles 20:7Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?

Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

James 2:23Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:16Genesis 18Genesis 18:18 →