The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:24

Genesis 18:24

si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? + 18.24 Si fuerint quinquaginta justi, etc. ISID. Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, pœnitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus pœnitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad pœnitentiam converti, illico ardorem immoderatæ luxuriæ igne gehennæ compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem præceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Peradventure there be fifty righteous within the city: wilt thou also destroy and not spare the place for the fifty righteous that are therein?

In Context

23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?

25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

Read all of Genesis 18

Cross References

Genesis 18:32Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.

Isaiah 1:9Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. + 1.9 Nisi Dominus. ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.

Matthew 7:13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. + 7.13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:23Genesis 18Genesis 18:25 →